etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset.
etenim, si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier .animo quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies adlatura, id consilio anteferre debemus neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus.
his ego litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esse adsecutum; sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque
amicissimi. quem me tibi et fuisse semper existimes velim et futurum esse confidas.